|
Aurea Pythagoreorum Carmina
Immortales primum Deos, sicuti lege dispositi sunt,
Honora: et cole Jusjurandum; deinde Heroas illustres;
Cole etiam terrenos Daemonas legitima faciens. 3
Honore etiam Parentes prosequere, et eos qui proxime cognati sunt.
Ex allis vero pro ratione virtutis amicum facias, quisquis sit optimus.
Lenibus verbis obtemperes, atque utilibus factis. 6
Neque oderis amicum tuum propter leve peccatum,
Quantum possibile; potestas enim prope necessitatum habitat.
Illa quidem ita scias: sed his semper imperes;
Ventri primum, et somno, dein libidini 10
Iraeque. Nihil vero turpe unquam committe, neque alio praesente,
Neque privatim: sed maxime omnium teipsum verere.
Deinde justitiam exerce factis atque verbis.
Nec ulla in re te sine ratione gerere assuescas:
Sed noris esse in fatis omnes morituros; 15
Divitias autem aliquando quidem possideri solere, aliquando perire.
Quibuscunque
porro infortuniis divinitus anguntur homines,
Sortem tuam patienter et sine indignatione feras.
Remedium vero decet afferre, quantum possis; et tecum reputes;
Fatum non immittere, bonis plurima infortunia. 20
Multi vero inter homines tam mali quam boni sermones
Incidunt, quibus nec percellaris, nec ab iis sinas.
Teipsum excludi: si quid autem falsi dicatur,
Leniter cede. Quod vero tibi nunc dicam, semper observetur;
Nemo te aut verbis aut factis adducat, ut quicquam 25
Facias aut dicas, quod tibi non sit commodum.
Consilium vero adhibe priusquam res geratur, ne stulta fiant;
(Hominis enim miseri est ea facere et dicere quae stulta sunt)
Atque ea tantum agas, quae tibi postea non sint molesta.
Nihil facias eorum, que nescis, sed discito 30
Quaecunque
officium postulat; atque ita vitam transiges jucundissimam.
Neque cura valetudinis est negligenda;
Sed modus in potu, cibo, et exercitiis
Adhibendus: modum autem voce hunc, qui tibi dolerem non pariet.
Mundo vero virtu uti assuescas, non delicato. 35
Et cave facias ea, quae invidiae sunt obnoxia.
Nec sumptus importune effundas, ut qui honesti ignarus est;
Neque sis illiberalis: modus enim in omnibus erit optimus.
Fac ea, quae tibi non noceant; et delibera priusquam facias.
Nec molles oculi somnum prius admittant, 40
Quam singela singula diurna opera recensueris,
"Qua sum transgressus quid feci? quid omisi quod fieri debuit?"
A primo incipiens singula per curras; et postea,
Malis admissis, te ipsum coargue; bonis autem, laetare.
In his tibi elaborandum est; haec meditare; haec amanda sunt:
Haec te in divines virtutis via sistent. 46
Per eum certe qui nobis quaternarium tradidit,
Fontem perennis naturae. Sed operi te accinge
Faustum a Diis precatus exitum. Si verum ista teneas,
Cognosces et immortalium Deorum et hominum mortalium. 50
Constitutionem, quatenus singula differunt, et quatenus conveniunt.
Cognosces etiam, quatenus fas est, naturam in universo similem;
Ut nec speres quae speranda non sunt, nec te quicquam lateat.
Cognosces autem homines malis ultro accersitis obrui
Miseros, qui bona cum prope sint nec vident, 55
Nec audiunt: paucique norunt sese malis expedire.
Tale fatum laedit mortalium mentes; illi vero cylindrorum instar
Huc illuc volvuntur, infinitis malis oppressi.
Gravis enim comes latenter nocet contentio 59
Congenita; quam provocare non decet, sed cedendo evitare.
Jupiter Pater, multis certe malis omnes liberares,
So omnibus indicares quali Genio utantur.
Tu autem bono sis animo; cum divinum genus sit mortalibus,
Quibus Sacra Natura singula pandens ostendit.
Quorum si fueris particeps, mea tenebis jussa, 65
Remedioque adhibito istis aerumnis liberabis animum.
Abstine vero cibis iis, quos diximus, cum in pergationibus,
Tum in solutione animi dijudicans: Et considera singula.
Ratione, optimo auriga superiori in loco constituta.
Quod si, relicto corpore, ad liberum aethera commigres, 70
Eris immortalis Deus, incorruptibilis, nec amplius morti obnoxius.
This Latin translation from:
The Christianity of Stoicism: or, Selections from Arrian's Discourses of Epictetus, translation and notes by Mrs. Carter. The Bishop of St. David's, printed by J. Evans, London, 1822.
|